facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu
Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde
super faciem campi siccaque vehementer
et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et
dixi Domine Deus tu nosti
et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis
ossa arida audite verbum Domini
haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in
vos spiritum et vivetis
et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos
carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum
et vivetis et scietis quia ego Dominus
et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem
sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad
ossa unumquodque ad iuncturam suam
et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et
extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili
hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor
ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et
revivescant
et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in
ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus
grandis nimis valde
et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus
Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes
nostra et abscisi sumus
propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus
Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de
sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram
Israhel
et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra
et eduxero vos de tumulis vestris populus meus
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et
requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego
Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus
et factus est sermo Domini ad me dicens
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super
illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum
alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae
domui Israhel sociorumque eius
et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et
erunt in unionem in manu tua
cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne
indicas nobis quid in his tibi velis
loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam
lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae
iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam
eas in lignum unum et erunt unum in manu eius
erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in
oculis eorum
et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam
filios Israhel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo
eos undique et adducam eos ad humum suam
et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israhel et
rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes
nec dividentur amplius in duo regna
neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus
suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de
universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et
erunt mihi populus et ego ero eis Deus
et servus meus David rex super eos et pastor unus erit
omnium eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea
custodient et facient ea
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in
qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et
filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et
David servus meus princeps eorum in perpetuum
et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit
eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem
meam in medio eorum in perpetuum
et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi
erunt mihi populus
et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel
cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum